Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 42:13-22 Vulgata Latina (VULG)

13.  Dominus sicut fortis egredietur,sicut vir præliator suscitabit zelum ;vociferabitur, et clamabit :super inimicos suos confortabitur.

14.  Tacui semper,silui, patiens fui :sicut parturiens loquar ;dissipabo, et absorbebo simul.

15.  Desertos faciam montes et colles,et omne gramen eorum exsiccabo ;et ponam flumina in insulas,et stagna arefaciam.

16.  Et ducam cæcos in viam quam nesciunt,et in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ;ponam tenebras coram eis in lucem,et prava in recta ;hæc verba feci eis,et non dereliqui eos.

17.  Conversi sunt retrorsum, confundantur confusione,qui confidunt in sculptili ;qui dicunt conflatili :Vos dii nostri.

18.  Surdi, audite,et cæci, intuemini ad videndum.

19.  Quis cæcus, nisi servus meus ;et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi ?quis cæcus, nisi qui venundatus est ?et quis cæcus, nisi servus Domini ?

20.  Qui vides multa, nonne custodies ?qui apertas habes aures, nonne audies ?

21.  Et Dominus voluit ut sanctificaret eum,et magnificaret legem, et extolleret.

22.  Ipse autem populus direptus, et vastatus ;laqueus juvenum omnes,et in domibus carcerum absconditi sunt ;facti sunt in rapinam, nec est qui eruat ;in direptionem, nec est qui dicat : Redde.

Read complete chapter Isaiæ 42