Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 41:21-29 Vulgata Latina (VULG)

21.  Prope facite judicium vestrum,dicit Dominus ;Afferte, si quid forte habetis,dicit rex Jacob.

22.  Accedant, et nuntient nobisquæcumque ventura sunt ;priora quæ fuerunt, nuntiate,et ponemus cor nostrum,et sciemus novissima eorum ;et quæ ventura sunt, indicate nobis.

23.  Annuntiate quæ ventura sunt in futurum,et sciemus quia dii estis vos ;bene quoque aut male, si potestis, facite,et loquamur et videamus simul.

24.  Ecce vos estis ex nihilo,et opus vestrum ex eo quod non est :abominatio est qui elegit vos.

25.  Suscitavi ab aquilone, et veniet ab ortu solis :vocabit nomen meum,et adducet magistratus quasi lutum,et velut plastes conculcans humum.

26.  Quis annuntiavit ab exordio ut sciamus,et a principio ut dicamus : Justus es ?Non est neque annuntians, neque prædicens,neque audiens sermones vestros.

27.  Primus ad Sion dicet : Ecce adsunt,et Jerusalem evangelistam dabo.

28.  Et vidi,et non erat neque ex istis quisquamqui iniret consilium,et interrogatus responderet verbum.

29.  Ecce omnes injusti,et vana opera eorum ;ventus et inane simulacra eorum.

Read complete chapter Isaiæ 41