4. Omnis vallis exaltabitur,et omnis mons et collis humiliabitur,et erunt prava in directa,et aspera in vias planas :
5. et revelabitur gloria Domini,et videbit omnis caro pariterquod os Domini locutum est.
6. Vox dicentis : Clama.Et dixi : Quid clamabo ?Omnis caro fœnum,et omnis gloria ejus quasi flos agri.
7. Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos,quia spiritus Domini sufflavit in eo.Vere fœnum est populus :
8. exsiccatum est fœnum, et cecidit flos ;verbum autem Domini nostri manet in æternum.
9. Super montem excelsum ascende,tu qui evangelizas Sion ;exalta in fortitudine vocem tuam,qui evangelizas Jerusalem :exalta, noli timere.Dic civitatibus Juda :Ecce Deus vester :
10. ecce Dominus Deus in fortitudine veniet,et brachium ejus dominabitur :ecce merces ejus cum eo,et opus illius coram illo.
11. Sicut pastor gregem suum pascet,in brachio suo congregabit agnos,et in sinu suo levabit ;fœtas ipse portabit.
12. Quis mensus est pugillo aquas,et cælos palmo ponderavit ?quis appendit tribus digitis molem terræ,et liberavit in pondere montes,et colles in statera ?
13. Quis adjuvit spiritum Domini ?aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi ?
14. cum quo iniit consilium, et instruxit eum,et docuit eum semitam justitiæ,et erudivit eum scientiam,et viam prudentiæ ostendit illi ?
15. Ecce gentes quasi stilla situlæ,et quasi momentum stateræ reputatæ sunt ;ecce insulæ quasi pulvis exiguus.
16. Et Libanus non sufficiet ad succendendum,et animalia ejus non sufficient ad holocaustum.