Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 40:24-31 Vulgata Latina (VULG)

24.  Et quidem neque plantatus, neque satus,neque radicatus in terra truncus eorum ;repente flavit in eos, et aruerunt,et turbo quasi stipulam auferet eos.

25.  Et cui assimilastis me, et adæquastis ?dicit Sanctus.

26.  Levate in excelsum oculos vestros, et videtequis creavit hæc :qui educit in numero militiam eorum,et omnes ex nomine vocat ;præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus,neque unum reliquum fuit.

27.  Quare dicis, Jacob,et loqueris, Israël :Abscondita est via mea a Domino,et a Deo meo judicium meum transivit ?

28.  Numquid nescis, aut non audisti ?Deus sempiternus Dominus,qui creavit terminos terræ :non deficiet, neque laborabit,nec est investigatio sapientiæ ejus.

29.  Qui dat lasso virtutem,et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat.

30.  Deficient pueri, et laborabunt,et juvenes in infirmitate cadent ;

31.  qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem,assument pennas sicut aquilæ :current et non laborabunt,ambulabunt et non deficient.

Read complete chapter Isaiæ 40