Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 40:13-27 Vulgata Latina (VULG)

13.  Quis adjuvit spiritum Domini ?aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi ?

14.  cum quo iniit consilium, et instruxit eum,et docuit eum semitam justitiæ,et erudivit eum scientiam,et viam prudentiæ ostendit illi ?

15.  Ecce gentes quasi stilla situlæ,et quasi momentum stateræ reputatæ sunt ;ecce insulæ quasi pulvis exiguus.

16.  Et Libanus non sufficiet ad succendendum,et animalia ejus non sufficient ad holocaustum.

17.  Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo,et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei.

18.  Cui ergo similem fecisti Deum ?aut quam imaginem ponetis ei ?

19.  Numquid sculptile conflavit faber ?aut aurifex auro figuravit illud,et laminis argenteis argentarius ?

20.  Forte lignum et imputribile elegit ;artifex sapiens quæritquomodo statuat simulacrum, quod non moveatur.

21.  Numquid non scitis ? numquid non audistis ?numquid non annuntiatum est vobis ab initio ?numquid non intellexistis fundamenta terræ ?

22.  Qui sedet super gyrum terræ,et habitatores ejus sunt quasi locustæ ;qui extendit velut nihilum cælos,et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum ;

23.  qui dat secretorum scrutatores quasi non sint,judices terræ velut inane fecit.

24.  Et quidem neque plantatus, neque satus,neque radicatus in terra truncus eorum ;repente flavit in eos, et aruerunt,et turbo quasi stipulam auferet eos.

25.  Et cui assimilastis me, et adæquastis ?dicit Sanctus.

26.  Levate in excelsum oculos vestros, et videtequis creavit hæc :qui educit in numero militiam eorum,et omnes ex nomine vocat ;præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus,neque unum reliquum fuit.

27.  Quare dicis, Jacob,et loqueris, Israël :Abscondita est via mea a Domino,et a Deo meo judicium meum transivit ?

Read complete chapter Isaiæ 40