Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 38:10-21 Vulgata Latina (VULG)

10.  Ego dixi in dimidio dierum meorum :Vadam ad portas inferi ;quæsivi residuum annorum meorum.

11.  Dixi : Non videbo Dominum Deumin terra viventium ;non aspiciam hominem ultra,et habitatorem quietis.

12.  Generatio mea ablata est, et convoluta est a me,quasi tabernaculum pastorum.Præcisa est velut a texente vita mea ;dum adhuc ordirer, succidit me :de mane usque ad vesperam finies me.

13.  Sperabam usque ad mane ;quasi leo, sic contrivit omnia ossa mea :de mane usque ad vesperam finies me.

14.  Sicut pullus hirundinis, sic clamabo ;meditabor ut columba.Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum.Domine, vim patior : responde pro me.

15.  Quid dicam, aut quid respondebit mihi,cum ipse fecerit ?Recogitabo tibi omnes annos meosin amaritudine animæ meæ.

16.  Domine, si sic vivitur,et in talibus vita spiritus mei,corripies me, et vivificabis me.

17.  Ecce in pace amaritudo mea amarissima.Tu autem eruisti animam meamut non periret ;projecisti post tergum tuumomnia peccata mea.

18.  Quia non infernus confitebitur tibi,neque mors laudabit te :non exspectabunt qui descendunt in lacumveritatem tuam.

19.  Vivens, vivens ipse confitebitur tibi,sicut et ego hodie ;pater filiis notam facietveritatem tuam.

20.  Domine, salvum me fac !et psalmos nostros cantabimuscunctis diebus vitæ nostræin domo Domini.

21.  Et jussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur.

Read complete chapter Isaiæ 38