Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 38:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem ; et introivit ad eum Isaias, filius Amos, propheta, et dixit ei : Hæc dicit Dominus : Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vives.

2.  Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum,

3.  et dixit : Obsecro, Domine, memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu magno.

4.  Et factum est verbum Domini ad Isaiam, dicens :

5.  Vade, et dic Ezechiæ : Hæc dicit Dominus Deus David patris tui : Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas ; ecce ego adjiciam super dies tuos quindecim annos,

6.  et de manu regis Assyriorum eruam te, et civitatem istam, et protegam eam.

7.  Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est :

8.  ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat.

9.  Scriptura Ezechiæ, regis Juda, cum ægrotasset et convaluisset de infirmitate sua.

10.  Ego dixi in dimidio dierum meorum :Vadam ad portas inferi ;quæsivi residuum annorum meorum.

Read complete chapter Isaiæ 38