Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 37:26-38 Vulgata Latina (VULG)

26.  Numquid non audisti quæ olim fecerim ei ?Ex diebus antiquis ego plasmavi illud ;et nunc adduxi,et factum est in eradicationem collium compugnantium,et civitatum munitarum.

27.  Habitatores earum breviata manucontremuerunt, et confusi sunt.Facti sunt sicut fœnum agri,et gramen pascuæ,et herba tectorum,quæ exaruit antequam maturesceret.

28.  Habitationem tuam, et egressum tuum,et introitum tuum cognovi,et insaniam tuam contra me.

29.  Cum fureres adversum me,superbia tua ascendit in aures meas.Ponam ergo circulum in naribus tuis,et frenum in labiis tuis,et reducam te in viamper quem venisti.

30.  Tibi autem hoc erit signum : comede hoc anno quæ sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere ; in anno autem tertio seminate et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum.

31.  Et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod reliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum :

32.  quia de Jerusalem exibunt reliquiæ, et salvatio de monte Sion : zelus Domini exercituum faciet istud.

33.  Propterea hæc dicit Dominus de rege Assyriorum : Non intrabit civitatem hanc,et non jaciet ibi sagittam,et non occupabit eam clypeus,et non mittet in circuitu ejus aggerem.

34.  In via qua venit, per eam revertetur,et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.

35.  Et protegam civitatem istam, ut salvem eampropter me, et propter David, servum meum.

36.  Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum.

37.  Et egressus est, et abiit, et reversus est Sennacherib, rex Assyriorum, et habitavit in Ninive.

38.  Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar, filii ejus, percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Ararat ; et regnavit Asarhaddon, filius ejus, pro eo.

Read complete chapter Isaiæ 37