Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 37:19-29 Vulgata Latina (VULG)

19.  et dederunt deos earum igni : non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis, et comminuerunt eos.

20.  Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu ejus, et cognoscant omnia regna terræ quia tu es Dominus solus.

21.  Et misit Isaias, filius Amos, ad Ezechiam, dicens : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Pro quibus rogasti me de Sennacherib, rege Assyriorum,

22.  hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum : Despexit te et subsannavit te,virgo filia Sion ;post te caput movit,filia Jerusalem.

23.  Cui exprobrasti ? et quem blasphemasti ?et super quem exaltasti vocem,et levasti altitudinem oculorum tuorum ?ad Sanctum Israël.

24.  In manu servorum tuorum exprobrasti Domino,et dixisti : In multitudine quadrigarum mearumego ascendi altitudinem montium juga Libani ;et succidam excelsa cedrorum ejus,et electas abietes illius,et introibo altitudinem summitatis ejus,saltum Carmeli ejus.

25.  Ego fodi, et bibi aquam,et exsiccavi vestigio pedis meiomnes rivos aggerum.

26.  Numquid non audisti quæ olim fecerim ei ?Ex diebus antiquis ego plasmavi illud ;et nunc adduxi,et factum est in eradicationem collium compugnantium,et civitatum munitarum.

27.  Habitatores earum breviata manucontremuerunt, et confusi sunt.Facti sunt sicut fœnum agri,et gramen pascuæ,et herba tectorum,quæ exaruit antequam maturesceret.

28.  Habitationem tuam, et egressum tuum,et introitum tuum cognovi,et insaniam tuam contra me.

29.  Cum fureres adversum me,superbia tua ascendit in aures meas.Ponam ergo circulum in naribus tuis,et frenum in labiis tuis,et reducam te in viamper quem venisti.

Read complete chapter Isaiæ 37