Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 36:5-12 Vulgata Latina (VULG)

5.  aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis ? super quem habes fiduciam, quia recessisti a me ?

6.  Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Ægyptum ; cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum ejus, et perforabit eam : sic Pharao, rex Ægypti, omnibus qui confidunt in eo.

7.  Quod si responderis mihi : In Domino Deo nostro confidimus ; nonne ipse est cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria, et dixit Judæ et Jerusalem : Coram altari isto adorabitis ?

8.  Et nunc trade te domino meo, regi Assyriorum, et dabo tibi duo millia equorum, nec poteris ex te præbere ascensores eorum :

9.  et quomodo sustinebis faciem judicis unius loci ex servis domini mei minoribus ? Quod si confidis in Ægypto, in quadrigis et in equitibus,

10.  et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam, ut disperderem eam ? Dominus dixit ad me : Ascende super terram istam, et disperde eam.

11.  Et dixit Eliacim, et Sobna, et Joahe, ad Rabsacen : Loquere ad servos tuos syra lingua ; intelligimus enim ; ne loquaris ad nos judaice in auribus populi qui est super murum.

12.  Et dixit ad eos Rabsaces : Numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus, ut loquerer omnia verba ista ? et non potius ad viros qui sedent in muro, ut comedant stercora sua, et bibant urinam pedum suorum vobiscum ?

Read complete chapter Isaiæ 36