Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 35:4-10 Vulgata Latina (VULG)

4.  Dicite pusillanimis :Confortamini, et nolite timere :ecce Deus vester ultionem adducet retributionis ;Deus ipse veniet, et salvabit vos.

5.  Tunc aperientur oculi cæcorum,et aures surdorum patebunt ;

6.  tunc saliet sicut cervus claudus,et aperta erit lingua mutorum :quia scissæ sunt in deserto aquæ,et torrentes in solitudine ;

7.  et quæ erat arida, erit in stagnum,et sitiens in fontes aquarum.In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant,orietur viror calami et junci.

8.  Et erit ibi semita et via,et via sancta vocabitur :non transibit per eam pollutus,et hæc erit vobis directa via,ita ut stulti non errent per eam.

9.  Non erit ibi leo,et mala bestia non ascendet per eam,nec invenietur ibi ;et ambulabunt qui liberati fuerint.

10.  Et redempti a Domino convertentur,et venient in Sion cum laude,et lætitia sempiterna super caput eorum :gaudium et lætitiam obtinebunt,et fugiet dolor et gemitus.

Read complete chapter Isaiæ 35