Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 35:2-7 Vulgata Latina (VULG)

2.  Germinans germinabit, et exsultabitlætabunda et laudans :gloria Libani data est ei,decor Carmeli et Saron ;ipsi videbunt gloriam Domini,et decorem Dei nostri.

3.  Confortate manus dissolutas,et genua debilia roborate.

4.  Dicite pusillanimis :Confortamini, et nolite timere :ecce Deus vester ultionem adducet retributionis ;Deus ipse veniet, et salvabit vos.

5.  Tunc aperientur oculi cæcorum,et aures surdorum patebunt ;

6.  tunc saliet sicut cervus claudus,et aperta erit lingua mutorum :quia scissæ sunt in deserto aquæ,et torrentes in solitudine ;

7.  et quæ erat arida, erit in stagnum,et sitiens in fontes aquarum.In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant,orietur viror calami et junci.

Read complete chapter Isaiæ 35