Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 34:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Accedite, gentes, et audite ;et populi, attendite :audiat terra, et plenitudo ejus ;orbis, et omne germen ejus.

2.  Quia indignatio Domini super omnes gentes,et furor super universam militiam eorum :interfecit eos, et dedit eos in occisionem.

3.  Interfecti eorum projicientur,et de cadaveribus eorum ascendet fœtor ;tabescent montes a sanguine eorum.

4.  Et tabescet omnis militia cælorum,et complicabuntur sicut liber cæli :et omnis militia eorum defluet,sicut defluit folium de vinea et de ficu.

5.  Quoniam inebriatus est in cælo gladius meus ;ecce super Idumæam descendet,et super populum interfectionis meæ, ad judicium.

6.  Gladius Domini repletus est sanguine,incrassatus est adipe,de sanguine agnorum et hircorum,de sanguine medullatorum arietum :victima enim Domini in Bosra,et interfectio magna in terra Edom.

7.  Et descendent unicornes cum eis,et tauri cum potentibus ;inebriabitur terra eorum sanguine,et humus eorum adipe pinguium.

8.  Quia dies ultionis Domini,annus retributionum judicii Sion.

9.  Et convertentur torrentes ejus in picem,et humus ejus in sulphur ;et erit terra ejus in picem ardentem.

Read complete chapter Isaiæ 34