Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 34:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Accedite, gentes, et audite ;et populi, attendite :audiat terra, et plenitudo ejus ;orbis, et omne germen ejus.

2.  Quia indignatio Domini super omnes gentes,et furor super universam militiam eorum :interfecit eos, et dedit eos in occisionem.

3.  Interfecti eorum projicientur,et de cadaveribus eorum ascendet fœtor ;tabescent montes a sanguine eorum.

4.  Et tabescet omnis militia cælorum,et complicabuntur sicut liber cæli :et omnis militia eorum defluet,sicut defluit folium de vinea et de ficu.

5.  Quoniam inebriatus est in cælo gladius meus ;ecce super Idumæam descendet,et super populum interfectionis meæ, ad judicium.

6.  Gladius Domini repletus est sanguine,incrassatus est adipe,de sanguine agnorum et hircorum,de sanguine medullatorum arietum :victima enim Domini in Bosra,et interfectio magna in terra Edom.

7.  Et descendent unicornes cum eis,et tauri cum potentibus ;inebriabitur terra eorum sanguine,et humus eorum adipe pinguium.

8.  Quia dies ultionis Domini,annus retributionum judicii Sion.

9.  Et convertentur torrentes ejus in picem,et humus ejus in sulphur ;et erit terra ejus in picem ardentem.

10.  Nocte et die non extinguetur,in sempiternum ascendet fumus ejus,a generatione in generationem desolabitur,in sæcula sæculorum non erit transiens per eam.

Read complete chapter Isaiæ 34