Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 33:14-24 Vulgata Latina (VULG)

14.  Conterriti sunt in Sion peccatores ;possedit tremor hypocritas.Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante ?quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis ?

15.  Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem,qui projicit avaritiam ex calumnia,et excutit manus suas ab omni munere,qui obturat aures suas ne audiat sanguinem,et claudit oculos suos ne videat malum.

16.  Iste in excelsis habitabit ;munimenta saxorum sublimitas ejus :panis ei datus est, aquæ ejus fideles sunt.

17.  Regem in decore suo videbunt oculi ejus,cernent terram de longe.

18.  Cor tuum meditabitur timorem :ubi est litteratus ? ubi legis verba ponderans ?ubi doctor parvulorum ?

19.  Populum impudentem non videbis,populum alti sermonis, ita ut non possis intelligeredisertitudinem linguæ ejus, in quo nulla est sapientia.

20.  Respice, Sion, civitatem solemnitatis nostræ :oculi tui videbunt Jerusalem,habitationem opulentam,tabernaculum quod nequaquam transferri poterit ;nec auferentur clavi ejus in sempiternum,et omnes funiculi ejus non rumpentur :

21.  quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster :locus fluviorum rivi latissimi et patentes :non transibit per eum navis remigum,neque trieris magna transgredietur eum.

22.  Dominus enim judex noster,Dominus legifer noster,Dominus rex noster,ipse salvabit nos.

23.  Laxati sunt funiculi tui,et non prævalebunt ;sic erit malus tuusut dilatare signum non queas.Tunc dividentur spolia prædarum multarum ;claudi diripient rapinam.

24.  Nec dicet vicinus : Elangui ;populus qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas.

Read complete chapter Isaiæ 33