Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 32:5-10 Vulgata Latina (VULG)

5.  Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps,neque fraudulentus appellabitur major ;

6.  stultus enim fatua loquetur,et cor ejus faciet iniquitatem,ut perficiat simulationem,et loquatur ad Dominum fraudulenter,et vacuam faciat animam esurientis,et potum sitienti auferat.

7.  Fraudulenti vasa pessima sunt ;ipse enim cogitationes concinnavitad perdendos mites in sermone mendacii,cum loqueretur pauper judicium.

8.  Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit,et ipse super duces stabit.

9.  Mulieres opulentæ, surgite,et audite vocem meam ;filiæ confidentes,percipite auribus eloquium meum.

10.  Post dies enim et annum,vos conturbabimini confidentes ;consummata est enim vindemia,collectio ultra non veniet.

Read complete chapter Isaiæ 32