Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 32:11-20 Vulgata Latina (VULG)

11.  Obstupescite, opulentæ ;conturbamini, confidentes :exuite vos et confundimini ;accingite lumbos vestros.

12.  Super ubera plangite,super regione desiderabili,super vinea fertili.

13.  Super humum populi meispinæ et vepres ascendent :quanto magis super omnes domos gaudiicivitatis exultantis !

14.  Domus enim dimissa est,multitudo urbis relicta est,tenebræ et palpatiofactæ sunt super speluncas usque in æternum ;gaudium onagrorum,pascua gregum.

15.  Donec effundatur super nosspiritus de excelso,et erit desertum in carmel,et carmel in saltum reputabitur.

16.  Et habitabit in solitudine judicium,et justitia in carmel sedebit.

17.  Et erit opus justitiæ pax,et cultus justitiæ silentium,et securitas usque in sempiternum.

18.  Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis,et in tabernaculis fiduciæ,et in requie opulenta.

19.  Grando autem in descensione saltus,et humilitate humiliabitur civitas.

20.  Beati qui seminatis super omnes aquas,immittentes pedem bovis et asini.

Read complete chapter Isaiæ 32