Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 32:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Ecce in justitia regnabit rex,et principes in judicio præerunt.

2.  Et erit vir sicut qui absconditur a vento,et celat se a tempestate ;sicut rivi aquarum in siti,et umbra petræ prominentis in terra deserta.

3.  Non caligabunt oculi videntium,et aures audientium diligenter auscultabunt.

4.  Et cor stultorum intelliget scientiam,et lingua balborum velociter loquetur et plane.

5.  Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps,neque fraudulentus appellabitur major ;

6.  stultus enim fatua loquetur,et cor ejus faciet iniquitatem,ut perficiat simulationem,et loquatur ad Dominum fraudulenter,et vacuam faciat animam esurientis,et potum sitienti auferat.

7.  Fraudulenti vasa pessima sunt ;ipse enim cogitationes concinnavitad perdendos mites in sermone mendacii,cum loqueretur pauper judicium.

8.  Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit,et ipse super duces stabit.

9.  Mulieres opulentæ, surgite,et audite vocem meam ;filiæ confidentes,percipite auribus eloquium meum.

Read complete chapter Isaiæ 32