Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 31:1-5 Vulgata Latina (VULG)

1.  Væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium,in equis sperantes,et habentes fiduciam super quadrigis, quia multæ sunt ;et super equitibus, quia prævalidi nimis ;et non sunt confisi super Sanctum Israël,et Dominum non requisierunt !

2.  Ipse autem sapiens adduxit malum,et verba sua non abstulit ;et consurget contra domum pessimorum,et contra auxilium operantium iniquitatem.

3.  Ægyptus homo, et non deus ;et equi eorum caro, et non spiritus ;et Dominus inclinabit manum suam,et corruet auxiliator, et cadet cui præstatur auxilium,simulque omnes consumentur.

4.  Quia hæc dicit Dominus ad me :Quomodo si rugiat leoet catulus leonis super prædam suam ;et cum occurrerit ei multitudo pastorum,a voce eorum non formidabit,et a multitudine eorum non pavebit :sic descendet Dominus exercituum ut prælietursuper montem Sion et super collem ejus.

5.  Sicut aves volantes,sic proteget Dominus exercituum Jerusalem,protegens et liberans, transiens et salvans.

Read complete chapter Isaiæ 31