Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 30:6-18 Vulgata Latina (VULG)

6.  Onus jumentorum austri. In terra tribulationis et angustiæleæna, et leo ex eis,vipera et regulus volans ;portantes super humeros jumentorum divitias suas,et super gibbum camelorum thesauros suos,ad populum qui eis prodesse non poterit.

7.  Ægyptus enim frustra et vane auxiliabitur.Ideo clamavi super hoc : Superbia tantum est, quiesce.

8.  Nunc ergo ingressus, scribe ei super buxum,et in libro diligenter exara illud,et erit in die novissimoin testimonium usque in æternum.

9.  Populus enim ad iracundiam provocans est :et filii mendaces,filii nolentesaudire legem Dei ;

10.  qui dicunt videntibus : Nolite videre,et aspicientibus : Nolite aspicere nobis ea quæ recta sunt ;loquimini nobis placentia :videte nobis errores.

11.  Auferte a me viam ;declinate a me semitam ;cesset a facie nostraSanctus Israël.

12.  Propterea hæc dicit Sanctus Israël : Pro eo quod reprobastis verbum hoc,et sperastis in calumnia et in tumultu,et innixi estis super eo ;

13.  propterea erit vobis iniquitas hæcsicut interruptio cadens,et requisita in muro excelso,quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio ejus.

14.  Et comminuetur sicut conteritur lagena figulicontritione pervalida,et non invenietur de fragmentis ejus testain qua portetur igniculus de incendio,aut hauriatur parum aquæ de fovea.

15.  Quia hæc dicit Dominus Deus, Sanctus Israël :Si revertamini et quiescatis, salvi eritis ;in silentio et in spe erit fortitudo vestra.Et noluistis,

16.  et dixistis : Nequaquam,sed ad equos fugiemus :ideo fugietis ;et : Super veloces ascendemus :ideo velociores erunt qui persequentur vos.

17.  Mille homines a facie terroris unius ;et a facie terroris quinque fugietis,donec relinquaminiquasi malus navis in vertice montis,et quasi signum super collem.

18.  Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri ;et ideo exaltabitur parcens vobis,quia Deus judicii Dominus :beati omnes qui exspectant eum !

Read complete chapter Isaiæ 30