Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 30:25-31 Vulgata Latina (VULG)

25.  Et erunt super omnem montem excelsum,et super omnem collem elevatum,rivi currentium aquarum,in die interfectionis multorum,cum ceciderint turres :

26.  et erit lux lunæ sicut lux solis,et lux solis erit septemplicitersicut lux septem dierum,in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui,et percussuram plagæ ejus sanaverit.

27.  Ecce nomen Domini venit de longinquo,ardens furor ejus, et gravis ad portandum ;labia ejus repleta sunt indignatione,et lingua ejus quasi ignis devorans.

28.  Spiritus ejus velut torrensinundans usque ad medium colli,ad perdendas gentes in nihilum,et frenum erroris quod erat in maxillis populorum.

29.  Canticum erit vobissicut nox sanctificatæ solemnitatis,et lætitia cordissicut qui pergit cum tibia,ut intret in montem Dominiad Fortem Israël.

30.  Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suæ,et terrorem brachii sui ostendetin comminatione furoris, et flamma ignis devorantis :allidet in turbine, et in lapide grandinis.

31.  A voce enim Domini pavebit Assurvirga percussus.

Read complete chapter Isaiæ 30