Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 30:18-27 Vulgata Latina (VULG)

18.  Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri ;et ideo exaltabitur parcens vobis,quia Deus judicii Dominus :beati omnes qui exspectant eum !

19.  Populus enim Sion habitabit in Jerusalem :plorans nequaquam plorabis :miserans miserebitur tui, ad vocem clamoris tui :statim ut audierit, respondebit tibi.

20.  Et dabit vobis Dominuspanem arctum, et aquam brevem ;et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum ;et erunt oculi tui videntes præceptorem tuum.

21.  Et aures tuæ audient verbum post tergum monentis :Hæc est via ; ambulate in ea,et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram.

22.  Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui,et vestimentum conflatilis auri tui,et disperges ea sicut immunditiam menstruatæ.Egredere, dices ei.

23.  Et dabitur pluvia semini tuo,ubicumque seminaveris in terra,et panis frugum terræerit uberrimus et pinguis ;pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose,

24.  et tauri tui, et pulli asinorum,qui operantur terram,commistum migma comedentsicut in area ventilatum est.

25.  Et erunt super omnem montem excelsum,et super omnem collem elevatum,rivi currentium aquarum,in die interfectionis multorum,cum ceciderint turres :

26.  et erit lux lunæ sicut lux solis,et lux solis erit septemplicitersicut lux septem dierum,in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui,et percussuram plagæ ejus sanaverit.

27.  Ecce nomen Domini venit de longinquo,ardens furor ejus, et gravis ad portandum ;labia ejus repleta sunt indignatione,et lingua ejus quasi ignis devorans.

Read complete chapter Isaiæ 30