Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 3:10-26 Vulgata Latina (VULG)

10.  Dicite justo quoniam bene,quoniam fructum adinventionum suarum comedet.

11.  Væ impio in malum !retributio enim manuum ejus fiet ei.

12.  Populum meum exactores sui spoliaverunt,et mulieres dominatæ sunt eis.Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt,et viam gressuum tuorum dissipant.

13.  Stat ad judicandum Dominus,et stat ad judicandos populos.

14.  Dominus ad judicium venietcum senibus populi sui, et principibus ejus ;vos enim depasti estis vineam,et rapina pauperis in domo vestra.

15.  Quare atteritis populum meum,et facies pauperum commolitis ?dicit Dominus Deus exercituum.

16.  Et dixit Dominus :Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion,et ambulaverunt extento collo,et nutibus oculorum ibant,et plaudebant, ambulabant pedibus suis,et composito gradu incedebant ;

17.  decalvabit Dominus verticem filiarum Sion,et Dominus crinem earum nudabit.

18.  In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum,

19.  et lunulas, et torques,et monilia, et armillas, et mitras,

20.  et discriminalia, et periscelidas, et murenulas,et olfactoriola, et inaures,

21.  et annulos, et gemmas in fronte pendentes,

22.  et mutatoria, et palliola,et linteamina, et acus,

23.  et specula, et sindones,et vittas, et theristra.

24.  Et erit pro suavi odore fœtor,et pro zona funiculus,et pro crispanti crine calvitium,et pro fascia pectorali cilicium.

25.  Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent,et fortes tui in prælio.

26.  Et mœrebunt atque lugebunt portæ ejus,et desolata in terra sedebit.

Read complete chapter Isaiæ 3