Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 3:1-11 Vulgata Latina (VULG)

1.  Ecce enim Dominator, Dominus exercituum,auferet a Jerusalem et a Judavalidum et fortem,omne robur panis, et omne robor aquæ ;

2.  fortem, et virum bellatorem,judicem, et prophetam, et ariolum, et senem ;

3.  principem super quinquaginta, et honorabilem vultu et consiliarium,et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici.

4.  Et dabo pueros principes eorum,et effeminati dominabuntur eis ;

5.  et irruet populus, vir ad virum,et unusquisque ad proximum suum ;tumultuabitur puer contra senem,et ignobilis contra nobilem.

6.  Apprehendet enim vir fratrem suum,domesticum patris sui :Vestimentum tibi est, princeps esto noster,ruina autem hæc sub manu tua.

7.  Respondebit in die illa, dicens :Non sum medicus,et in domo mea non est panis neque vestimentum :nolite constituere me principem populi.

8.  Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit,quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum,ut provocarent oculos majestatis ejus.

9.  Agnitio vultus eorum respondit eis ;et peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt.Væ animæ eorum, quoniam reddita sunt eis mala !

10.  Dicite justo quoniam bene,quoniam fructum adinventionum suarum comedet.

11.  Væ impio in malum !retributio enim manuum ejus fiet ei.

Read complete chapter Isaiæ 3