Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 29:8-12 Vulgata Latina (VULG)

8.  Et sicut somniat esuriens, et comedit,cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima ejus ;et sicut somniat sitiens et bibit,et postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit,et anima ejus vacua est :sic erit multitudo omnium gentiumquæ dimicaverunt contra montem Sion.

9.  Obstupescite et admiramini ;fluctuate et vacillate ;inebriamini, et non a vino ;movemini, et non ab ebrietate.

10.  Quoniam miscuit vobis Dominusspiritum soporis ; claudet oculos vestros :prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet.

11.  Et erit vobis visio omniumsicut verba libri signati,quem cum dederint scienti litteras,dicent : Lege istum :et respondebit : Non possum, signatus est enim.

12.  Et dabitur liber nescienti litteras,diceturque ei : Lege ;et respondebit : Nescio litteras.

Read complete chapter Isaiæ 29