11. Et erit vobis visio omniumsicut verba libri signati,quem cum dederint scienti litteras,dicent : Lege istum :et respondebit : Non possum, signatus est enim.
12. Et dabitur liber nescienti litteras,diceturque ei : Lege ;et respondebit : Nescio litteras.
13. Et dixit Dominus : Eo quod appropinquat populus iste ore suo,et labiis suis glorificat me,cor autem ejus longe est a me,et timuerunt me mandato hominum et doctrinis,
14. ideo ecce ego addam ut admirationem faciampopulo huic miraculo grandi et stupendo ;peribit enim sapientia a sapientibus ejus,et intellectus prudentium ejus abscondetur.
15. Væ qui profundi estis corde,ut a Domino abscondatis consilium ;quorum sunt in tenebris opera,et dicunt : Quis videt nos ?et quis novit nos ?
16. Perversa est hæc vestra cogitatio ;quasi si lutum contra figulum cogitet,et dicat opus factori suo : Non fecisti me ;et figmentum dicat fictori suo : Non intelligis.
17. Nonne adhuc in modico et in breviconvertetur Libanus in carmel,et carmel in saltum reputabitur ?
18. Et audient in die illa surdi verba libri,et de tenebris et caligine oculi cæcorum videbunt.
19. Et addent mites in Domino lætitiam,et pauperes homines in Sancto Israël exsultabunt ;
20. quoniam defecit qui prævalebat, consummatus est illusor,et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem,
21. qui peccare faciebant homines in verbo,et arguentem in porta supplantabant,et declinaverunt frustra a justo.
22. Propter hoc, hæc dicit Dominus ad domum Jacob,qui redemit Abraham :Non modo confundetur Jacob,nec modo vultus ejus erubescet ;
23. sed cum viderit filios suos,opera manuum mearum in medio suisanctificantes nomen meum,et sanctificabunt Sanctum Jacob,et Deum Israël prædicabunt ;