Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 29:10-21 Vulgata Latina (VULG)

10.  Quoniam miscuit vobis Dominusspiritum soporis ; claudet oculos vestros :prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet.

11.  Et erit vobis visio omniumsicut verba libri signati,quem cum dederint scienti litteras,dicent : Lege istum :et respondebit : Non possum, signatus est enim.

12.  Et dabitur liber nescienti litteras,diceturque ei : Lege ;et respondebit : Nescio litteras.

13.  Et dixit Dominus : Eo quod appropinquat populus iste ore suo,et labiis suis glorificat me,cor autem ejus longe est a me,et timuerunt me mandato hominum et doctrinis,

14.  ideo ecce ego addam ut admirationem faciampopulo huic miraculo grandi et stupendo ;peribit enim sapientia a sapientibus ejus,et intellectus prudentium ejus abscondetur.

15.  Væ qui profundi estis corde,ut a Domino abscondatis consilium ;quorum sunt in tenebris opera,et dicunt : Quis videt nos ?et quis novit nos ?

16.  Perversa est hæc vestra cogitatio ;quasi si lutum contra figulum cogitet,et dicat opus factori suo : Non fecisti me ;et figmentum dicat fictori suo : Non intelligis.

17.  Nonne adhuc in modico et in breviconvertetur Libanus in carmel,et carmel in saltum reputabitur ?

18.  Et audient in die illa surdi verba libri,et de tenebris et caligine oculi cæcorum videbunt.

19.  Et addent mites in Domino lætitiam,et pauperes homines in Sancto Israël exsultabunt ;

20.  quoniam defecit qui prævalebat, consummatus est illusor,et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem,

21.  qui peccare faciebant homines in verbo,et arguentem in porta supplantabant,et declinaverunt frustra a justo.

Read complete chapter Isaiæ 29