Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 28:8-20 Vulgata Latina (VULG)

8.  Omnes enim mensæ repletæ sunt vomitu sordiumque,ita ut non esset ultra locus.

9.  Quem docebit scientiam ?et quem intelligere faciet auditum ?Ablactatos a lacte,avulsos ab uberibus.

10.  Quia manda, remanda ; manda, remanda ;exspecta, reexspecta ; exspecta, reexspecta ;modicum ibi, modicum ibi.

11.  In loquela enim labii,et lingua alteraloquetur ad populum istum.

12.  Cui dixit : Hæc est requies mea,reficite lassum ;et hoc est meum refrigerium :et noluerunt audire.

13.  Et erit eis verbum Domini :Manda, remanda ; manda, remanda ;exspecta, reexspecta ; exspecta, reexspecta ;modicum ibi, modicum ibi ;ut vadant, et cadant retrorsum,et conterantur, et illaqueentur, et capiantur.

14.  Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores,qui dominamini super populum meum, qui est in Jerusalem.

15.  Dixistis enim : Percussimus fœdus cum morte,et cum inferno fecimus pactum :flagellum inundans cum transierit, non veniet super nosquia posuimus mendacium spem nostram,et mendacio protecti sumus.

16.  Idcirco hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem,lapidem probatum,angularem, pretiosum, in fundamento fundatum ;qui crediderit, non festinet.

17.  Et ponam in pondere judicium,et justitiam in mensura ;et subvertet grando spem mendacii,et protectionem aquæ inundabunt.

18.  Et delebitur fœdus vestrum cum morte,et pactum vestrum cum inferno non stabit :flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem.

19.  Quandocumque pertransierit, tollet vos,quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte ;et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui.

20.  Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat ;et pallium breve utrumque operire non potest.

Read complete chapter Isaiæ 28