Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 28:4-13 Vulgata Latina (VULG)

4.  Et erit flos decidens gloriæ exsultationis ejus,qui est super verticem vallis pinguium,quasi temporaneum ante maturitatem autumni,quod, cum aspexerit videns,statim ut manu tenuerit, devorabit illud.

5.  In die illa erit Dominus exercituum corona gloriæ,et sertum exsultationis residuo populi sui ;

6.  et spiritus judicii sedenti super judicium,et fortitudo revertentibus de bello ad portam.

7.  Verum hi quoque præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt ;sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate ;absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate,nescierunt videntem, ignoraverunt judicium.

8.  Omnes enim mensæ repletæ sunt vomitu sordiumque,ita ut non esset ultra locus.

9.  Quem docebit scientiam ?et quem intelligere faciet auditum ?Ablactatos a lacte,avulsos ab uberibus.

10.  Quia manda, remanda ; manda, remanda ;exspecta, reexspecta ; exspecta, reexspecta ;modicum ibi, modicum ibi.

11.  In loquela enim labii,et lingua alteraloquetur ad populum istum.

12.  Cui dixit : Hæc est requies mea,reficite lassum ;et hoc est meum refrigerium :et noluerunt audire.

13.  Et erit eis verbum Domini :Manda, remanda ; manda, remanda ;exspecta, reexspecta ; exspecta, reexspecta ;modicum ibi, modicum ibi ;ut vadant, et cadant retrorsum,et conterantur, et illaqueentur, et capiantur.

Read complete chapter Isaiæ 28