Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 28:21-29 Vulgata Latina (VULG)

21.  Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus ;sicut in valle quæ est in Gabaon irascetur,ut faciat opus suum, alienum opus ejus :ut operetur opus suum, peregrinum est opus ejus ab eo.

22.  Et nunc nolite illudere,ne forte constringantur vincula vestra ;consummationem enim et abbreviationem audivia Domino Deo exercituum, super universam terram.

23.  Auribus percipite, et audite vocem meam :attendite, et audite eloquium meum.

24.  Numquid tota die arabit arans ut serat ?proscindet et sarriet humum suam ?

25.  Nonne cum adæquaverit faciem ejus,seret gith et cyminum sparget ?et ponet triticum per ordinem, et hordeum,et milium, et viciam in finibus suis ?

26.  Et erudiet illum in judicio ;Deus suus docebit illum.

27.  Non enim in serris triturabitur gith,nec rota plaustri super cyminum circuibit ;sed in virga excutietur gith,et cyminum in baculo.

28.  Panis autem comminuetur ;verum non in perpetuum triturans triturabit illum,neque vexabit eum rota plaustri,neque ungulis suis comminuet eum.

29.  Et hoc a Domino Deo exercituum exivit,ut mirabile faceret consilium, et magnificaret justitiam.

Read complete chapter Isaiæ 28