Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 28:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Væ coronæ superbiæ, ebriis Ephraim,et flori decidenti, gloriæ exsultationis ejus,qui erant in vertice vallis pinguissimæ,errantes a vino.

2.  Ecce validus et fortis Dominussicut impetus grandinis ; turbo confringens,sicut impetus aquarum multarum inundantiumet emissarum super terram spatiosam.

3.  Pedibus conculcabiturcorona superbiæ ebriorum Ephraim.

4.  Et erit flos decidens gloriæ exsultationis ejus,qui est super verticem vallis pinguium,quasi temporaneum ante maturitatem autumni,quod, cum aspexerit videns,statim ut manu tenuerit, devorabit illud.

5.  In die illa erit Dominus exercituum corona gloriæ,et sertum exsultationis residuo populi sui ;

6.  et spiritus judicii sedenti super judicium,et fortitudo revertentibus de bello ad portam.

7.  Verum hi quoque præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt ;sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate ;absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate,nescierunt videntem, ignoraverunt judicium.

Read complete chapter Isaiæ 28