Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 26:10-21 Vulgata Latina (VULG)

10.  Misereamur impio, et non discet justitiam ;in terra sanctorum iniqua gessit,et non videbit gloriam Domini.

11.  Domine, exaltetur manus tua, et non videant ;videant, et confundantur zelantes populi ;et ignis hostes tuos devoret.

12.  Domine, dabis pacem nobis :omnia enim opera nostraoperatus es nobis.

13.  Domine Deus noster, possederunt nosdomini absque te ;tantum in te recordemur nominis tui.

14.  Morientes non vivant,gigantes non resurgant :propterea visitasti et contrivisti eos,et perdidisti omnem memoriam eorum.

15.  Indulsisti genti, Domine,indulsisti genti, numquid glorificatus es ?elongasti omnes terminos terræ.

16.  Domine, in angustia requisierunt te,in tribulatione murmuris doctrina tua eis.

17.  Sicut quæ concipit, cum appropinquaverit ad partum,dolens clamat in doloribus suis,sic facti sumus a facie tua, Domine.

18.  Concepimus, et quasi parturivimus,et peperimus spiritum.Salutes non fecimus in terra ;ideo non ceciderunt habitatores terræ.

19.  Vivent mortui tui,interfecti mei resurgent.Expergiscimini, et laudate,qui habitatis in pulvere,quia ros lucis ros tuus,et terram gigantum detrahes in ruinam.

20.  Vade, populus meus, intra in cubicula tua ;claude ostia tua super te,abscondere modicum ad momentum,donec pertranseat indignatio.

21.  Ecce enim Dominus egredietur de loco suo,ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum ;et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos.

Read complete chapter Isaiæ 26