Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 24:4-11 Vulgata Latina (VULG)

4.  Luxit, et defluxit terra, et infirmata est ;defluxit orbis,infirmata est altitudo populi terræ.

5.  Et terra infecta est ab habitatoribus suis,quia transgressi sunt leges,mutaverunt jus,dissipaverunt fœdus sempiternum.

6.  Propter hoc maledictio vorabit terram,et peccabunt habitatores ejus ;ideoque insanient cultores ejus,et relinquentur homines pauci.

7.  Luxit vindemia, infirmata est vitis,ingemuerunt omnes qui lætabantur corde ;

8.  cessavit gaudium tympanorum,quievit sonitus lætantium,conticuit dulcedo citharæ.

9.  Cum cantico non bibent vinum ;amara erit potio bibentibus illam.

10.  Attrita est civitas vanitatis,clausa est omnis domus, nullo introëunte.

11.  Clamor erit super vino in plateis,deserta est omnia lætitia,translatum est gaudium terræ.

Read complete chapter Isaiæ 24