Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 24:17-23 Vulgata Latina (VULG)

17.  Formido, et fovea, et laqueussuper te, qui habitator es terræ.

18.  Et erit : qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam ;et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo ;quia cataractæ de excelsis apertæ suntet concutientur fundamenta terræ.

19.  Confractione confringetur terra,contritione conteretur terra,commotione commovebitur terra ;

20.  agitatione agitabitur terra sicut ebrius,et auferetur quasi tabernaculum unius noctis ;et gravabit eam iniquitas sua,et corruet, et non adjiciet ut resurgat.

21.  Et erit : in die illa visitabit Dominussuper militiam cæli in excelso,et super reges terræ qui sunt super terram ;

22.  et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum,et claudentur ibi in carcere,et post multos dies visitabuntur.

23.  Et erubescet luna, et confundetur sol,cum regnaverit Dominus exercituumin monte Sion et in Jerusalemet in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.

Read complete chapter Isaiæ 24