Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 24:13-19 Vulgata Latina (VULG)

13.  Quia hæc erunt in medio terræin medio populorum,quomodo si paucæ olivæ quæ remanseruntexcutiantur ex olea et racemi,cum fuerit finita vindemia.

14.  Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt :cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari.

15.  Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum ;in insulis marisnomen Domini Dei Israël.

16.  A finibus terræ laudes audivimus,gloriam Justi.Et dixi : Secretum meum mihi,secretum meum mihi.Væ mihi !prævaricantes prævaricati sunt,et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt.

17.  Formido, et fovea, et laqueussuper te, qui habitator es terræ.

18.  Et erit : qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam ;et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo ;quia cataractæ de excelsis apertæ suntet concutientur fundamenta terræ.

19.  Confractione confringetur terra,contritione conteretur terra,commotione commovebitur terra ;

Read complete chapter Isaiæ 24