Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 24:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Ecce Dominus dissipabit terram :et nudabit eam, et affliget faciem ejus,et disperget habitatores ejus.

2.  Et erit sicut populus, sic sacerdos ;et sicut servus, sic dominus ejus ;sicut ancilla, sic domina ejus ;sicut emens, sic ille qui vendit ;sicut fœnerator, sic is qui mutuum accipit ;sicut qui repetit, sic qui debet.

3.  Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur ;Dominus enim locutus est verbum hoc.

4.  Luxit, et defluxit terra, et infirmata est ;defluxit orbis,infirmata est altitudo populi terræ.

5.  Et terra infecta est ab habitatoribus suis,quia transgressi sunt leges,mutaverunt jus,dissipaverunt fœdus sempiternum.

6.  Propter hoc maledictio vorabit terram,et peccabunt habitatores ejus ;ideoque insanient cultores ejus,et relinquentur homines pauci.

7.  Luxit vindemia, infirmata est vitis,ingemuerunt omnes qui lætabantur corde ;

8.  cessavit gaudium tympanorum,quievit sonitus lætantium,conticuit dulcedo citharæ.

Read complete chapter Isaiæ 24