Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 23:12-18 Vulgata Latina (VULG)

12.  et dixit : Non adjicies ultra ut glorieris,calumniam sustinens virgo filia Sidonis :in Cethim consurgens transfreta :ibi quoque non erit requies tibi.

13.  Ecce terra Chaldæorum, talis populus non fuit :Assur fundavit eam ;in captivitatem traduxerunt robustos ejus,suffoderunt domos ejus,posuerunt eam in ruinam.

14.  Ululate, naves maris,quia devastata est fortitudo vestra.

15.  Et erit in die illa : in oblivione eris, o Tyre ! septuaginta annis, sicut dies regis unius ; post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis :

16.  Sume citharam, circui civitatem,meretrix oblivioni tradita :bene cane, frequenta canticum,ut memoria tui sit.

17.  Et erit post septuaginta annos :visitabit Dominus Tyrum,et reducet eam ad mercedes suas,et rursum fornicabitur cum universis regnis terræsuper faciem terræ ;

18.  et erunt negotiationes ejus et mercedes ejus sanctificatæ Domino :non condentur neque reponentur,quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus,ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem.

Read complete chapter Isaiæ 23