Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 22:8-22 Vulgata Latina (VULG)

8.  Et revelabitur operimentum Judæ,et videbis in die illaarmamentarium domus saltus.

9.  Et scissuras civitatis David videbitis,quia multiplicatæ sunt ;et congregastis aquas piscinæ inferioris,

10.  et domos Jerusalem numerastis,et destruxistis domos ad muniendum murum.

11.  Et lacum fecistis inter duos murosad aquam piscinæ veteris ;et non suspexistis ad eum qui fecerat eam,et operatorem ejus de longe non vidistis.

12.  Et vocabit Dominus Deus exercituumin die illaad fletum, et ad planctum,ad calvitium, et ad cingulum sacci ;

13.  et ecce gaudium et lætitia,occidere vitulos et jugulare arietes,comedere carnes, et bibere vinum :comedamus et bibamus,cras enim moriemur.

14.  Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum :Si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini,dicit Dominus Deus exercituum.

15.  Hæc dicit Dominus Deus exercituum :Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo,ad Sobnam, præpositum templi, et dices ad eum :

16.  Quid tu hic, aut quasi quis hic ?quia excidisti tibi hic sepulchrum,excidisti in excelso memoriale diligenter,in petra tabernaculum tibi.

17.  Ecce Dominus asportari te faciet,sicut asportatur gallus gallinaceus ;et quasi amictum, sic sublevabit te.

18.  Coronas coronabit te tribulatione ;quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ;ibi morieris, et ibi erit currus gloriæ tuæ,ignominia domus domini tui.

19.  Et expellam te de statione tua,et de ministerio tuo deponam te.

20.  Et erit in die illa :vocabo servum meum Eliacim, filium Helciæ,

21.  et induam illum tunica tua,et cingulo tuo confortabo eum,et potestatem tuam dabo in manu ejus ;et erit quasi pater habitantibus Jerusalemet domui Juda.

22.  Et dabo clavem domus Davidsuper humerum ejus ;et aperiet, et non erit qui claudat ;et claudet, et non erit qui aperiat.

Read complete chapter Isaiæ 22