Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 22:6-13 Vulgata Latina (VULG)

6.  Et Ælam sumpsit pharetram,currum hominis equitis,et parietem nudavit clypeus.

7.  Et erunt electæ valles tuæ plenæ quadrigarum,et equites ponent sedes suas in porta.

8.  Et revelabitur operimentum Judæ,et videbis in die illaarmamentarium domus saltus.

9.  Et scissuras civitatis David videbitis,quia multiplicatæ sunt ;et congregastis aquas piscinæ inferioris,

10.  et domos Jerusalem numerastis,et destruxistis domos ad muniendum murum.

11.  Et lacum fecistis inter duos murosad aquam piscinæ veteris ;et non suspexistis ad eum qui fecerat eam,et operatorem ejus de longe non vidistis.

12.  Et vocabit Dominus Deus exercituumin die illaad fletum, et ad planctum,ad calvitium, et ad cingulum sacci ;

13.  et ecce gaudium et lætitia,occidere vitulos et jugulare arietes,comedere carnes, et bibere vinum :comedamus et bibamus,cras enim moriemur.

Read complete chapter Isaiæ 22