Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 22:11-25 Vulgata Latina (VULG)

11.  Et lacum fecistis inter duos murosad aquam piscinæ veteris ;et non suspexistis ad eum qui fecerat eam,et operatorem ejus de longe non vidistis.

12.  Et vocabit Dominus Deus exercituumin die illaad fletum, et ad planctum,ad calvitium, et ad cingulum sacci ;

13.  et ecce gaudium et lætitia,occidere vitulos et jugulare arietes,comedere carnes, et bibere vinum :comedamus et bibamus,cras enim moriemur.

14.  Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum :Si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini,dicit Dominus Deus exercituum.

15.  Hæc dicit Dominus Deus exercituum :Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo,ad Sobnam, præpositum templi, et dices ad eum :

16.  Quid tu hic, aut quasi quis hic ?quia excidisti tibi hic sepulchrum,excidisti in excelso memoriale diligenter,in petra tabernaculum tibi.

17.  Ecce Dominus asportari te faciet,sicut asportatur gallus gallinaceus ;et quasi amictum, sic sublevabit te.

18.  Coronas coronabit te tribulatione ;quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ;ibi morieris, et ibi erit currus gloriæ tuæ,ignominia domus domini tui.

19.  Et expellam te de statione tua,et de ministerio tuo deponam te.

20.  Et erit in die illa :vocabo servum meum Eliacim, filium Helciæ,

21.  et induam illum tunica tua,et cingulo tuo confortabo eum,et potestatem tuam dabo in manu ejus ;et erit quasi pater habitantibus Jerusalemet domui Juda.

22.  Et dabo clavem domus Davidsuper humerum ejus ;et aperiet, et non erit qui claudat ;et claudet, et non erit qui aperiat.

23.  Et figam illum paxillum in loco fideli,et erit in solium gloriæ domui patris ejus.

24.  Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus ;vasorum diversa genera,omne vas parvulum,a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum.

25.  In die illa, dicit Dominus exercituum,auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli,et frangetur, et cadet,et peribit quod pependerat in eo,quia Dominus locutus est.

Read complete chapter Isaiæ 22