Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 22:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Onus vallis Visionis. Quidnam quoque tibi est, quia ascendistiet tu omnis in tecta ?

2.  Clamoris plena, urbs frequens,civitas exsultans ;interfecti tui, non interfecti gladio,nec mortui in bello.

3.  Cuncti principes tui fugerunt simuldureque ligati sunt ;omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter ;procul fugerunt.

4.  Propterea dixi : Recedite a me :amare flebo ;nolite incumbere ut consolemini mesuper vastitate filiæ populi mei ;

5.  dies enim interfectionis,et conculcationis, et fletuum,Domino Deo exercituum,in valle Visionis,scrutans murum,et magnificus super montem.

6.  Et Ælam sumpsit pharetram,currum hominis equitis,et parietem nudavit clypeus.

Read complete chapter Isaiæ 22