5. Pone mensam, contemplare in speculacomedentes et bibentes :surgite, principes,arripite clypeum.
6. Hæc enim dixit mihi Dominus :Vade, et pone speculatorem,et quodcumque viderit annuntiet.
7. Et vidit currum duorum equitum,ascensorem asini,et ascensorem cameli ;et contemplatus est diligenter multo intuitu.
8. Et clamavit leo :Super speculam Domini ego sum,stans jugiter per diem ;et super custodiam meam ego sum,stans totis noctibus.
9. Ecce iste venit ascensorvir bigæ equitum ;et respondit, et dixit :Cecidit, cecidit Babylon,et omnia sculptilia deorum ejuscontrita sunt in terram.
10. Tritura mea et filii areæ meæ,quæ audivi a Domino exercituum,Deo Israël,annuntiavi vobis.
11. Onus Duma. Ad me clamat ex Seir :Custos, quid de nocte ?custos, quid de nocte ?
12. Dixit custos :Venit mane et nox ;si quæritis, quærite ;convertimini, venite.
13. Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis,in semitis Dedanim.
14. Occurrentes sitienti ferte aquam,qui habitatis terram austri ;cum panibus occurrite fugienti.
15. A facie enim gladiorum fugerunt,a facie gladii imminentis,a facie arcus extenti,a facie gravis prælii.
16. Quoniam hæc dicit Dominus ad me :Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii,et auferetur omnis gloria Cedar.