Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 21:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Onus deserti maris. Sicut turbines ab africo veniunt,de deserto venit,de terra horribili.

2.  Visio dura nuntiata est mihi :qui incredulus est infideliter agit ;et qui depopulator est vastat.Ascende, Ælam ; obside, Mede ;omnem gemitum ejus cessare feci.

3.  Propterea repleti sunt lumbi mei dolore ;angustia possedit mesicut angustia parturientis ;corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.

4.  Emarcuit cor meum ;tenebræ stupefecerunt me :Babylon dilecta meaposita est mihi in miraculum.

5.  Pone mensam, contemplare in speculacomedentes et bibentes :surgite, principes,arripite clypeum.

6.  Hæc enim dixit mihi Dominus :Vade, et pone speculatorem,et quodcumque viderit annuntiet.

7.  Et vidit currum duorum equitum,ascensorem asini,et ascensorem cameli ;et contemplatus est diligenter multo intuitu.

8.  Et clamavit leo :Super speculam Domini ego sum,stans jugiter per diem ;et super custodiam meam ego sum,stans totis noctibus.

9.  Ecce iste venit ascensorvir bigæ equitum ;et respondit, et dixit :Cecidit, cecidit Babylon,et omnia sculptilia deorum ejuscontrita sunt in terram.

Read complete chapter Isaiæ 21