Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 2:6-12 Vulgata Latina (VULG)

6.  Projecisti enim populum tuum,domum Jacob,quia repleti sunt ut olim,et augeres habuerunt ut Philisthiim,et pueris alienis adhæserunt.

7.  Repleta est terra argento et auro,et non est finis thesaurorum ejus.

8.  Et repleta est terra ejus equis,et innumerabiles quadrigæ ejus.Et repleta est terra ejus idolis ;opus manuum suarum adoraverunt,quod fecerunt digiti eorum.

9.  Et incurvavit se homo,et humiliatus est vir ;ne ergo dimittas eis.

10.  Ingredere in petram, et abscondere in fossa humoa facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus.

11.  Oculi sublimes hominis humiliati sunt,et incurvabitur altitudo virorum ;exaltabitur autem Dominus solusin die illa.

12.  Quia dies Domini exercituumsuper omnem superbum, et excelsum,et super omnem arrogantem,et humiliabitur ;

Read complete chapter Isaiæ 2