Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 2:2-8 Vulgata Latina (VULG)

2.  Et erit in novissimis diebus :præparatus mons domus Dominiin vertice montium,et elevabitur super colles ;et fluent ad eum omnes gentes,

3.  et ibunt populi multi, et dicent :Venite, et ascendamus ad montem Domini,et ad domum Dei Jacob ;et docebit nos vias suas,et ambulabimus in semitis ejus,quia de Sion exibit lex,et verbum Domini de Jerusalem.

4.  Et judicabit gentes,et arguet populos multos ;et conflabunt gladios suos in vomeres,et lanceas suas in falces.Non levabit gens contra gentem gladium,nec exercebuntur ultra ad prælium.

5.  Domus Jacob, venite,et ambulemus in lumine Domini.

6.  Projecisti enim populum tuum,domum Jacob,quia repleti sunt ut olim,et augeres habuerunt ut Philisthiim,et pueris alienis adhæserunt.

7.  Repleta est terra argento et auro,et non est finis thesaurorum ejus.

8.  Et repleta est terra ejus equis,et innumerabiles quadrigæ ejus.Et repleta est terra ejus idolis ;opus manuum suarum adoraverunt,quod fecerunt digiti eorum.

Read complete chapter Isaiæ 2