Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 2:12-22 Vulgata Latina (VULG)

12.  Quia dies Domini exercituumsuper omnem superbum, et excelsum,et super omnem arrogantem,et humiliabitur ;

13.  et super omnes cedros Libani sublimes et erectas,et super omnes quercus Basan,

14.  et super omnes montes excelsos,et super omnes colles elevatos,

15.  et super omnem turrim excelsam,et super omnem murum munitum,

16.  et super omnes naves Tharsis,et super omne quod visu pulchrum est,

17.  et incurvabitur sublimitas hominum,et humiliabitur altitudo virorum,et elevabitur Dominus solusin die illa ;

18.  et idola penitus conterentur ;

19.  et introibunt in speluncas petrarum,et in voragines terræ,a facie formidinis Dominiet a gloria majestatis ejus,cum surrexerit percutere terram.

20.  In die illa projiciet homoidola argenti sui, et simulacra auri sui,quæ fecerat sibi ut adoraret,talpas et vespertiliones.

21.  Et ingreditur scissuras petrarumet in cavernas saxorum,a facie formidinis Domini,et a gloria majestatis ejus,cum surrexerit percutere terram.

22.  Quiescite ergo ab homine,cujus spiritus in naribus ejus est,quia excelsus reputatus est ipse.

Read complete chapter Isaiæ 2