Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 19:5-14 Vulgata Latina (VULG)

5.  Et arescet aqua de mari,et fluvius desolabitur atque siccabitur.

6.  Et deficient flumina,attenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum,calamus et juncus marcescet.

7.  Nudabitur alveus rivi a fonte suo,et omnis sementis irriguasiccabitur, arescet, et non erit.

8.  Et mœrebunt piscatores,et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum ;et expandentes rete super faciem aquarum emarcescent.

9.  Confundentur qui operabantur linum,pectentes et texentes subtilia.

10.  Et erunt irrigua ejus flaccentia :omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces.

11.  Stulti principes Taneos,sapientes consiliarii Pharaonisdederunt consilium insipiens.Quomodo dicetis Pharaoni :Filius sapientium ego,filius regum antiquorum ?

12.  Ubi nunc sunt sapientes tui ?annuntient tibi, et indicentquid cogitaverit Dominus exercituum super Ægyptum.

13.  Stulti facti sunt principes Taneos,emarcuerunt principes Mempheos ;deceperunt Ægyptum, angulum populorum ejus.

14.  Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis ;et errare fecerunt Ægyptum in omni opere suo,sicut errat ebrius et vomens.

Read complete chapter Isaiæ 19