Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 17:9-14 Vulgata Latina (VULG)

9.  In die illa erunt civitates fortitudinis ejusderelictæ sicut aratra, et segetesquæ derelictæ sunt a facie filiorum Israël ;et eris deserta.

10.  Quia oblitus es Dei salvatoris tui,et fortis adjutoris tui non es recordata :propterea plantabis plantationem fidelem,et germen alienum seminabis ;

11.  in die plantationis tuæ labrusca,et mane semen tuum florebit ;ablata est messis in die hæreditatis,et dolebit graviter.

12.  Væ multitudini populorum multorum,ut multitudo maris sonantis ;et tumultus turbarum,sicut sonitus aquarum multarum.

13.  Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium,et increpabit eum, et fugiet procul ;et rapietur sicut pulvis montium a facie venti,et sicut turbo coram tempestate.

14.  In tempore vespere, et ecce turbatio ;in matutino, et non subsistet.Hæc est pars eorum qui vastaverunt nos,et sors diripientium nos.

Read complete chapter Isaiæ 17