Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 17:8-12 Vulgata Latina (VULG)

8.  et non inclinabitur ad altaria quæ fecerunt manus ejus ;et quæ operati sunt digiti ejus non respicietlucos et delubra.

9.  In die illa erunt civitates fortitudinis ejusderelictæ sicut aratra, et segetesquæ derelictæ sunt a facie filiorum Israël ;et eris deserta.

10.  Quia oblitus es Dei salvatoris tui,et fortis adjutoris tui non es recordata :propterea plantabis plantationem fidelem,et germen alienum seminabis ;

11.  in die plantationis tuæ labrusca,et mane semen tuum florebit ;ablata est messis in die hæreditatis,et dolebit graviter.

12.  Væ multitudini populorum multorum,ut multitudo maris sonantis ;et tumultus turbarum,sicut sonitus aquarum multarum.

Read complete chapter Isaiæ 17