Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 17:1-5 Vulgata Latina (VULG)

1.  Onus Damasci. Ecce Damascus desinet esse civitas,et erit sicut acervus lapidum in ruina.

2.  Derelictæ civitates Aroërgregibus erunt,et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.

3.  Et cessabit adjutorium ab Ephraim,et regnum a Damasco ;et reliquiæ Syriæsicut gloria filiorum Israël erunt,dicit Dominus exercituum.

4.  Et erit in die illa :attenuabitur gloria Jacob,et pinguedo carnis ejus marcescet.

5.  Et erit sicut congregans in messe quod restiterit,et brachium ejus spicas leget ;et erit sicut quærens spicasin valle Raphaim.

Read complete chapter Isaiæ 17